monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, De Temporum Ratione, I. De Computo vel loquela digitorum. <<<     >>> III. De minutissimis temporum spatiis.

CAPUT II. De trimoda temporum ratione. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit, etc. Unumquodque tempus ab altero temperatur, sicut dicit in post., ubi de temporibus loquitur, et omnes fructus in temporibus a frigore, calore, pluvia, temperamentum assumunt, et ab ipso temperamento tempora vocantur. Illorum, scilicet temporum, temperatum sit, scilicet ab altero; secretum ab invicem, ut ver. Nam aliam temperationem habet quam aestas, similiter, etc. Et de mensibus similiter potest intelligi. Saecula dicta a Secu deo, a quo gentiles philosophi saecula esse putabant. Secus autem Graecum nomen est, et interpretatur forma. Saecula namque generationibus constant, indeque saecula a sequendo dicta; a verbo scilicet sequor, quia sequuntur. Abeuntibus enim aliis alii succe lunt. Annis siquidem quinquaginta saeculum terminari dicunt. Hinc est quod ille Hebraeus aure pertusa, servire iubetur in saeculum, hoc est, usque ad annos quinquaginta. Aetas est tempus quod de multis instruitur. Nam aetas pro uno anno, et pro septem, et pro centum, et pro quovis tempore ponitur. Temperentur, id est, disponantur. Trimoda ratione discretum, id est, separatum. Spatium uniuscuiusque temporis XCI dies sunt. Decurrit, scilicet temporis computus. Bifariam, id est duobus modis. Humana, scilicet auctoritate, hoc est, quae ab hominibus constituta est. Non solum divina, verumetiam humana auctoritate decurrit tempus: humana, videlicet, ut Olympiades. Olympus mons est in Graecia, iuxta quem civitas est Olympias, in honorem Solis constructa. Ibi in fine quatuor annorum ludi agonum, et sacra in honorem Solis agebantur, quae Olympiades dicebantur. Olympias apud Graecos spatium quatuor annorum, quando solis et Iovis Olympici fiebant. Semper enim per quadriennium bissextilem peragit cursum, quo etiam anno bissextus apud Romanos fit. Unde et lustrum dicitur tempus quinquennii. Inchoante enim semper quinto anno agon agebatur, quando sol oriens ab aequinoctiali puncto, primum a bissexto incipit annum. Dicitur autem Olympias quasi O olampias, id est, tota illuminatio; et Olympus, quasi hololampus, hoc est, totus lucidus et ardens, propter vicinitatem videlicet solis. Et quia nubes sua excedit altitudine pro coelo frequenter apud auctores ponitur. Sic etiam holosericas dicimus vestes, id est, totas sericas, quia holos Graece, totus dicitur Latine.

Nundinas, id est, negociationes a Nonis usque ad Idus. Nundinae sunt paganorum, itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri. Sunt autem nundinae publicae conventiones et commercia, dictae quasi novem dies, id est, Nonas et Idus. Est autem Nundina Romanorum dea, a nono die nascentium nuncupata, qui lustribus dicitur. Est lustricus dies quo infantes lustrantur, et nomen accipiunt; sed is maribus nonus, octavus est feminis. Indictiones dictae sunt a certo annorum indicio. Primo lustro solvebatur aes, deinde argentum, deinde aurum. Est autem lustrum penteresin, id est, quinquennium, quod quinto anno dicitur condi a Romanis. Est autem quinquennale tempus; ideo vero sic vocatur, eo quod censu per quinquennium in repub. peracto, urbs Roma lustrabatur. Quindecim annorum: quia hic numerus facilis est ad multiplicandum. Diem quoque, scilicet bissextilem. Quadrans est quarta pars diei. Sol namque signiferum circulum percurrit in CCCLXV et quadrante; unde in quatuor annis perficit totum diem, qui naturaliter in XV Kalend. April. interponi debuisset, quia ibi in creatione mundi positus est, et coepit currere. Nunc vero in VI Kalend. Mart. ponitur bissextus apud Romanos, et apud Aegyptios quarto Kalend. Septemb., quia in auctoritate humana decurrit tempus. Quinquagesimum annum iubilaeum vocari Dominus in lege praecepit. Iubilaeus annus vocatur a iubilando, quia eo anno tubis personabant. Iubilaeam, id est, remissibilem. Iubilaeus etiam dicitur remissionis annus, quia eo anno cuncta debita et omnis agriculturae labor remittebatur: servi etiam emptitii liberi remittebantur. Quinquagesimus etenim annus in lege iubilaeus, id est remissionis, sive iubilatione plenus appellari iussus est, in quo populus ab omni operatione quiesceret, omnium debita laxarentur, servi emptitii liberi redirent, annusque ipse maioribus solemniis ac laudibus divinis eminentior caeteris existeret. Merito per hunc numerum illa summae pacis tranquillitas indicatur, quando sicut Apostolus ait: In voce archangeli notissima clangente tuba, resurgentibus cunctis, revertetur ad omnes antiqua possessio carnis. Tunc revertetur ad antiquam terram carnis suae, in qua habitavit Abel, de qua eiectus est per Cain. Tunc Noe, Abraham, Isaac, et Iacob, sed et omnes animae mortalium recipient corpora sua a quibus exierant, ut possideant ea in aeternum, ubi, cessantibus huius saeculi laboribus et aerumnis, dimissis omnium culparum debitis, in sola divinae visionis contemplatione cunctus electorum populus in aeternum gaudebit, impleto illo desiderabili Domini ac Salvatoris nostri mandato: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. Barbarae gentes dicuntur a barba et rure. Consuetudine vero humana firmatum est, ut mensis triginta diebus computaretur, cum hoc nec solis nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horas minus, salva ratione saltus, solem vero decem horas et dimidiam plus habere, qui solertius exquisiere testantur. Cum igitur in ante ad undecimum capitulum perveneris, invenies satis ad quid istae horae valeant. Et cum ad quadragesimum secundum capitulum perveneris, videbis apertius quid sit saltus. Siquidem lunam duodecim horas minus, salva ratione saltus. Tunc ratio saltus lunae materies videlicet, de qua saltus efficitur, salvatur, si ex illis duodecim horis, in quibus luna post viginti novem dies commoratur, nil subtrahimus, donec ad congruum disputandi locum perveniant. Porro natura duce repertum est solis annum, etc. Modo dicit de natura temporis. Quadrante, id est, sex horis. Si communis sit, id est, ex duodecim mensibus, CCCLIV scilicet diebus terminari. Si embolismus, id est, supercrescens, qui habet tredecim menses. In unoquoque mense lunari crescit saltus in quatuor momentis, et uncia unius momenti, et atomo. Nam una lunatio trigesima est semper, altera undetrigesima. Multiplica ergo sexies triginta, et sexies viginti novem, et invenies CCCLIV. Totumque lunae discursum. Totus lunae cursus in novendecim annis peragitur. Nam ad eadem loca signorum, in quibus nunc, verbi gratia, accensa est, ad eumdem mensis diem, ad idem ascensionis momentum, ad easdem signiferi latitudines et altitudines, ad eamdem coitus solis congruentiam non revertetur priusquam CCXXXV coitus, id est menses, perficiet decennovenali circulo. Ista enim luna quae in praesenti appellatione est, non erit in eadem appellatione usque ad novendecim annos. Quod ita facillime exempli causa probari potest. Ianuarius habet regulares novem, ad aetatem lunae inquirendam; si autem cum illis XXII epactas iungimus, sunt simul XXXI; remotis XXX, remanet unus. Prima fuit hoc anno luna in Kalend. Ianuar. quae nequaquam in praedictis Kalendis iterum prima invenitur, donec novendecim anni expleti fuerint. Quae natura non iuxta ethnicorum dementiam dea creatrix una de pluribus, sed ab uno Deo vero creata est. Natura dicta est ab eo quod nasci aliquid faciat, quam dicunt ethnici creatricem esse omnium rerum, cum ipsa non sit creatrix, sed potius creata. Ethnicorum, id est gentilium. Una de pluribus. Plures enim deae fuerunt, sicut Iuno, Minerva, Venus. Creata est, scil. ipsa natura temporum. Inditis, id est, insertis. Ut sint in signa, id est, quae significant. Saepe enim ex sideribus cognoscitur tempestas et serenitas. Signa non illa dicit quae observare vanitatis est, sed utique utilia, et usibus huius vitae necessaria, quae vel nautae observant in gubernando, vel alii homines ad praesidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem, et autumnalem vernalemque temperiem. Et nimirum haec vocat tempora, quae per sidera fiunt; non spatia morarum, sed vicissitudines affectionum coeli huius.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Tempora igitur a temperando nomen accipiunt. M. Varro, lib. V de Origine verborum eamdem ἐτυμολογιαν recipit. Tempus, inquit, esse aiunt intervallum mundi et motus. Id divisum in partes aliquot, maxime a solis et lunae cursu; itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum. Est quoque (ut id obiter indicem) in his Varronis monumentis temporis definitio quam M. Cicero in libris de Inventione dicit facilius intelligi quam exprimi posse: eam definitionem Macrobius, lib. I Saturnalium, et Rodulphus Agricola, lib. I explicatioribus verbis posuerunt, ut sit tempus ex coeli conversione, etc., notus enim est utrobique locus.

Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur. Ex quadrantibus, id est, senis horis, nam solis cursus per signiferum perficitur diebus CCCLXV, et quarta diei parte; proinde annus cum cursu solis exire nequit, nisi ex quater senis horis; quarto quoque anno dies unus civilis intercaletur, quod Romani faciunt ex institutione Numae Pompilii mense Februario, qui ob id apud Ciceronem intercalaris dicitur: dicitur et dies illa intercalaris. Intercalatum autem fuit mense Februario, quia is omnium brevissimus est, ultimus non est factus, ne incertum habeatur Februarii ne sit an sequentis. Sexti vero Kalendas potius quam alterius diei locum obtinuit, ut ex sexti appellatione originem suam quae ex senis horis fuit, indicaret. Bissextus dictus, vel quod bis dicatur sexto Kalendas Martii, priusquam ad septimum procederetur, seu quod esse momenti dies sit constitutus, ut Festus Pompeius, versa e littera in i: putant alii reliquum esse supplementum vocabuli nihil significans, ut in postliminio et meditullio, liminium et tullium, ita in bissexto bis.

Consuetudine humana firmamentum est. De mensium et annorum ratione alibi dicetur.

Sed et errantia sidera. Tempus quo quisque planeta cursum in signifero conficit, est annus; nam annus circuitum significat; unde annulus. Ut Saturni annus XXX vulgaribus constat, id est, solaribus annis, Iovis duodecim, Mars duobus. Dicuntur hi anni vertentes, ad differentiam illius magni anni quem Platonem primum notasse scribitur, de quo est apud Ciceronem, in sexto de Repub.

Quae natura non iuxta ethnicorum dementiam. Reprehendit Beda obiter opinionem eorum qui naturam deam faciunt, quemadmodum Plato, Plinius Secundus, etc. Non enim ipsa dea est, sed a Deo vis quaedam sideribus indita, ut sint nobis in signa et tempora, quemadmodum scriptum est Genesis primo, ipsa autem sidera anima, et proinde voluntate, carent; quare dii non sunt, sed Dei instrumenta quibus mundum gubernat.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Tempora igitur a [B, C, temperamento.] temperando nomen accipiunt, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. De quibus singulis, prout Dominus dederit, exposituri, primo Lectorem admonemus trimoda ratione computum temporis esse discretum.
2 Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate [C, bifariam.] bifarie divisa: humana videlicet, ut Olympiadas quatuor annorum, nundinas novem dierum, indictiones XV annorum ambitu celebrari. Diem quoque, qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romanique pro suo quique captu iusserunt.
3 Divina autem, ut septima die sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum annum iubileum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei [B, C, mutuasse.] mutasse non latet. Consuetudine vero humana firmatum est, ut mensis XXX diebus computaretur, cum hoc nec solis, nec lunae cursui conveniat.
4 Siquidem lunam duodecim horis minus, salva ratione saltus: solem vero decem horis et dimidia plus habere, qui solertius exquisiere testantur. Porro natura duce repertum est, solis annum CCCLXV diebus, et quadrante confici: lunae vero annum, si communis sit, CCCLIV. Si embolismus, CCCLXXXIV diebus terminari, totumque lunae cursum decennovenali circulo comprehendi.
5 Sed et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non iuxta ethnicorum dementiam dea creatrix una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit, ut sint in signa, et tempora, et dies et annos.